Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
rint, alii ad flumen demerserint; mosque apud Polonos invaluerit, ut redeunte die, quo hoc factum est, dies fuit septima Martii, singulis annis pueri tali ludo luserint, ut compositum aliquod simulacrum ad formam alicujus idoli, postquam per plateas raptassent, ad flumen injicerent et mergerent. Micislaus etiam ad Silvestrum II. E. P. miserat, et ah hoc petiit coronam Regiam , sed quam is ab Angelo monitus S. Stephano Regi Hungáriáé miserit, ut in hujus Vita scriptum est ab Cardui- tio. Quod vero Scriptores Poloni concedere nolunt, voluntque ab Ottone III. Imperatore Boles- laum filium Micislai obtinuisse coronam , nomina- tirnque unus ex his est Stanislaus Lubienski in Herie Episcoporum Plocensium, idque ex quodam Epitaphio vetusto deBoleslao conatur evincere. Verumque est Boleslaum obtinuisse coronam: at non ab Ottone, verum a Pontifice etiam Romano. Hujus enim testis luculentissimus est S. Petrus Da- miani, scriptor ejusdem seculi 11. qui diserte dicit in Vita S. Romualdi apud Surium Tom. 5. die lq, Junii cap. 52. Busclavum (idem intelligitur qui Boleslaus) voluisse coronam sui Regni ex Romana auctoritate suscipere, et Monachum misisse Romam pro eadem corona. Henricum vero Imperatorem (iste hujus nominis secundus fuit, et successor Ottonis III. in Imperio) conatum esse intercipere hunc Monachum, ejusque praepedire iter. Ex quo sequitur, quamvis in corona, quam petierat, Micislao antepositus esset S. Stephanus, tamen hanc a Romano Pontifice de- nuo petiisse Boleslaum Micislai filium, atque etiam impetrasse. Quod vero ad illud epitaphium attinet, quod affertur velut in contrarium, Pa- gius in Critica Baronii ad a. 1000. docet, epi- iaphia non solere esse semper ejus temporis, sed etiam 76 Institut. Hist. Heel. Pars III.