Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
68 Institut. Hist. EcU. Pars III. quaesierint ejus familiares , et sequaces. Factum hoc videlicet est, ut si pro sancto Cerularius ha- Litus esset, quod sibi persvaserat ipse etiam Imperator; ea etiam, quae asseruit, et docuit non pro aliis haberentur, quam quae doctrinis sint apprime orthodoxae, atque unde consequens quoque fieret, illos Romanae Ecclesiae, et Latinorum esse haud vanos, et falsos errores, quos his attribuisset Cerularius. Quod si autem Imperator induci potuit ad credendum illud de Cerulario venditatum miraculum, quanto magis vim potuit habere in aliis, et maxime in plebe? Itaque corroborabantur iidem errores, et illa diffidentia erga Apostolicam Sedem, ut putarent non sibi sequendum , et tenendum indubitate, quod illa doceret, (piam sibi persvasissent affectam esse erroribus. Et tamen nequidem ipse Cerularius ausus est scriptum illud, quod legati Leonis Papae vulgaverant Constantinopoli in suo abitu ejusdem Pontificis nomine, et auctoritate , impetere vellit nullius auctoritatis hocce nomine ab Leone Papa: sed tantum sparserat dolose, non fuisse hos ipsius Romani Pontificis legatos, sed homines sub ficto legatorum Romani Pontificis nomine ab Argyro Italiae duce subornatos: id, quod etiam commentus erat in epistola ad Petrum Antiochenum Patriarcham , de qua dictum supra est, non ausus tribuere Romano Pontifici ea, quae per scriptum suum damnaverat et carpserat velut non orthodoxa. Sed neque nunc adhuc schisma hoc evasisse ita pertinax, ut non multo post concordia cum Romana Ecclesia refloruerit, illud documento est, quod legatus Alexandri II. qui a. 1061. Romanus Pontifex factus est, apud Michaelem Constantini Hucae filium Imperatorem integro anno inApocri- siarii munere Constantinopoli fuerit; deinde quod idem