Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c

idem Alexander If. a. 1062. ad petitionem Petri Antibarensis Metropolitae, cum hujus provincia copulaverit provinciam, Metropolitae Diocliensis, postquamDioclea hostili adversitate redacta ad so­litudinem fuisset, et Dioeleam, Antibarumque civitates cum universo Illyrico Patriarcha Constan- tinopolitanus jam ad se traxisset. Epistola , unde hoc constat, exstat apud Baron, in Annál, ad h. a. Gliscebat vero semper magis ista disjunctio, donec ad illam flammam, quae etiam nunc ardet, perventum fuisset. Abalienarunt se etiam magis Graeci ab Latinis, dum Cruciatae expeditiones, ut eas vocant, factae ab his in Orientem fuissent; qui Latinorum victorias non aequis oculis specta­verint, quasi eorum decessisset Imperio, quod ereptum fuit Saracenis. Itaque jam anno 1099. eo ventum fuit, ut inBerensi concilio (Barum, vel Bari civitas est Apuliae) centum octoginta trium Episcoporum, ad quod Graeci etiam erant convo­cati eum in finem , ut his cum Ecclesia Romana et cum Latinis conciliatis, expeditiones cruciatae, quae jam tum fervebant, melius procederent, ipsi Graeci non dubitarent Latinos provocare audacis- sime ad sibi respondendum cum super aliis con­troversiis, tum inprimis super processione Spiri­tus sancti. Concilio praesederat ipse Urbanus II. B. P. Concilio aderat Anselmus quoque Archie- piscopus Cantuariensis in Anglia. Hic prae celeris omnibus Episcopis appellatus a Romano Pontifice, ut Graecis responderet, ita hoc praestitit, ut La­tini clamore testarentur gaudium, Graeci de se praeberi dolerent ridiculum. Omniumque in eum erant oculi, atque ora conversa: hic laudare ejus fidem, ille scientiam, omnes eloquentiam. Seda­to autem fragore, quem laus ejus suscitaverat, intendens in eum Summus Pontifex, ait: Bene­di­A Sec. IX. usque ad Sec. XII. 69

Next

/
Thumbnails
Contents