Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
Neque tamen haec Imperatoris benevolentia erga Cerularium perstitit diu. Cerularius, dum quid- piam vellet obtinere pro se, vel etiam pro alio non tantum petebat hoc insolentius, sed etiam saepe minime factus voti compos propter odiosas, et frequentes, petitiones, minas, et absurdas increpationes adhibebat, ac nisi Imperator pareret, Imperii amissionem ei minabatur, vulgare, ac tritum hoc proferens: Ego te condidi furne, et ego te dejiciam. Etiam calceamenta croco tincta, induit, dicens inter Sacerdotium, et Regnum nihil interessé, aut admodum parum. Haec cum Imperatori metum incussissent, ne quid forte pati a Cerulario deberet; studuit illum praeoccupare, dumque ad suburbium quodpiam se contulisset ad festum Sanctorum Angelorum celebrandum; inde, atque ex ipso Episcopali throno rapiendum curavit, et mulo impositum abducendum ad mare , ubi ad lembum positus una cum suis patruelibus deportatus est in Proconnesum. Haec acta sunt a. io58. subsequente autem anno Cerularius mortuus in exilio est. Curopalates. Idem Curopalates habet, Imperatorem poe- nituisse ejus, quod egit adversus Cerularium, et honorifice tumulandum curasse, perculsum eo miraculo , quo dextera illius manus in crucis figuram conformata , ut mos est benedicendi populo, firma permanserit, neque cum mortuo corpore immutata sit. Miraculum vocat: quasi non facile fuerit, ejus familiaribus corpus defuncti ad illam formam benedicentis manu dextera componere , et aliud quam naturale fuerit, quod haec, totumque illius corpus eumdem situm retinuerit, postquam obriguit. Nec difficile perspectu est, quid hac re, quam velut miraculum praedicarunt, 5 * quasA Sec. IX. usque ad Sec. XI/. 67