Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
«6 Tnstit. Hist. Eccl. Pars III. / , „ delatum est. Duobus fere armis Imperium administravit. Moribunda ex aulicorum consilio Micliaelem Stratioticum Patriciunrnominavit successorem, bonum quidem bellatorem, sed ceteris rebus ad imperandum non satis instructum, nec idoneum. Erat aulicorum ista astutia, ut negotia Imperii ipsi peragerent, quod idem quaesiverant, curando ne Zoe nuberet, et vir per ejus nuptias illa vivente, ad regendas Imperii habenas veniret. Itaque rebus Imperii male fluentibus brevi exorta seditio est, atque a factiosis Isaac Comnenus electus Imperator est. In hac partem habuit etiam Cerula- rius, nisi forte elLm ejus auctor fuerit. Nam cum se initio quasi alienum a conjuratione gessisset in domo sua se tenens, obseratis etiam foribus, nec vccatus a conjuratis prodire voluisset, patuit postea, hoc eum fecisse nonnisi simulate: qui simul atque Comnenus cum exercitu ad Urbem venit, Michaeli ipse mandatum misit, ut e palatio excederet, Comnenum autem Imperatorem inauguravit. Summa usus est benevolentia Comneni; cumque antea Imperatores constituissent administratores thesaurorum, et proventuum Magnas Ecclesiae, hoc omne Comnenus Cerularii arbitrio permisit. At vero idem Episcopos ceteros circumscripsit in iis, quae desumebant ab his, quos ordinabant, *et ex parochiis. A lectore aureum, a Diacono aureos tres, totidemque a Presbytero permissi sunt sumere. Jam supra vidimus Cerulario, aliisque in Oriente Episcopis ab Humberto Leonis IX. Legato objectam esse Simoniam. Parochiae autem jam plus, jam minus solvebant Episcopo, habita ratione magnitudinis. Vicus habens fumaria triginta unum aureum, duos argenteos numos solvebat, praeterea certum numerum hordei, farinae, vini, gallinarum cum uno ariete. Ne-