Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c

A Sec. IX. usque ad Sec. XII. 65 Quare hac lanta populi sibi adhaerentis ani­matus fiducia Cerularius non tantum totus institit iis, quae jam inceperat continuandis, et a com­munione Romani Pontificis aperte ipse discessit, illius nomen etiam e Dyptichis delendo, sed lite­ris missis ad Petrum Antiochenum Patriarcham, nec non ad Patriarcham Alexandrinum, et Jero- _ solymitanum, studuit totum Orientem inducere ad defectionem a Romano Pontifice. Petrus iste factus Patriarcha Antiochenus promotionem suam ad Episcopale fastigium, et fidei professionem mi­serat ad Leonem IX. (a. io48. factus est Pontifex) secundum antiquae consvetudznis religiosum , efc valde necessarium studium, ut est in epistola apud Labb. tom. IX. pag. 974. qua Petro idem Leo rescripsit. Easdem fere naenias continebat epistola Cerularii ad Petrum, quae jam memoratae sunt et allatae supra ex Humberto. Parum profe­cerunt Cerularii literae apud hunc: qui potius omnia refutavit, partim vel ut falsa, quale illud fuit, ab Latinis non coli Imagines, nec Sanctos, nec eorum reliquias , et nomen Romani Pontifi­cis inde a Yigilio Papa, quod consensum dare noluisset in damnationem trium Capitulorum, ab­esse e Dyptichis Ecclesiarum Orientalium, ipsius etiam Antiochenae, et Alexandrinae; partim velat nullius momenti, quale sit v. g. radere barbam, tondere capillum, annulos gestari ab Episcopis, animantium quarumdum carnibus vesci, quibus abstineretur in Oriente : quae, et plura his si­milia Cerularius carpebat in Latinis in epistola ad eumdem Petrum. Constantinus Monomcchus Imp. eodem a. io54. decessit. Nullo relicto filio, et uxore Zoe jam prius mortua, Theodoree sorori Zoe Imperium Tantulus III. & / de-

Next

/
Thumbnails
Contents