Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c

Pontificis etiam intime familiaris , et amicus. At vero non talem res successum habuit cum Ceru- lario. Hic omnem vitavit, et fugit congressum legatorum, iisdem nec Ecclesiam concessit ad Missam celebrandam: sed et jam prius Latino­rum Ecclesias omnes clauserat, anathematizans, et publicam persecutionem excitans in eos, qui participarent ex azymis. Humbert, in Responso ad Nicetarn. Leo IX. Epist. q. Igitur cum Le­gati Ceruiarium vidissent mente obstinatissima esse, et ne ad colloquium quidem se dare vel­le, nec quidquam melioris spei de eo superesse, die 16. Julii, a. io54. ad Ecclesiam Sanctae Sophiae adierunt, et super obstinatione illius conquesti, Clero ex more ad Missas praeparato, jam hora tertia die sabbati chartam excommunicationis su­per principale altare posuerunt sub oculis praesen­tis Cleri , et populi. Inde mox egressi etiam pul­verem pedum suorum excussere illis, juxta di­ctum Evangelii, proclamantes : Videat Deus, et judicet. Hinc ordinatis Ecclesiis Latinorum intra ipsam Constantinopolim , anathemate dicto cun­ctis , qui deinceps communicarent ex manu Grae­ci, Romanum sacrificium vituperantis, in osculo pacis, accepta orthodoxi Imperatoris licentia, do- nisque Imperialibus S. Petro, et sibi alacres coe­pere reverti die 18. Julii. Humbert, in libello de Gestis contra Cerular. Illa charta altari imposita continebat: Quan­tum ad Columnas Imperii, et ejus honoratos , at­que cives sapientes Christianissimam, et orthodo­xam esse civitatem : quantum autem ad Michae- lem abusivum dictum Patriarcham, (verbis rem exequor ipsius Iiumberti cit. loc.) et ejus stulti­tiae fautores nimia Zizania liaereseon quotidie se­nii­6’2 Institut, Hist« Ace/. Pß/ s Z/Z

Next

/
Thumbnails
Contents