Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
minari in ejus medio. Ac deinde speciatim haec recensentur, quod sicut Simoniaci domum Dei venderent; quod hospites castrarent; tales adipsum etiam Episcopatum promoverent; quod baptiza- tos in nomine Sanctae Trinitatis rebaptizarent, quod docerent, excepta Graecorum Ecclesia , Ecclesiam Christi, et verum sacrificium, atque baptismum ex toto mundo periisse ; quod sacris altaris ministris concederent nuptias carnales, easque defenderent; quod dicerent maledictam esse legem Moysis, quodque processionem Spiritus sancti a Filio abscidissent. Ex epistola Cerularii ad Petrum Antiochen. Patriarch, de qua adhuc redibit sermo , patescit, hanc additionem sic esse a Cerula- rio, atque ejus sequacibus reprehensam, ut hoc, quod in ista additione est, profilentes arguerentur etiam ut mede, et perniciose sentientes. Itaque intelligitur ipsa etiam processio Spiritus sancti a Filio ab his fuisse negata. Item ista per illam chartam Graecis objecta sunt, quod Judaeorum munditiam sectantes parvulos non baptizarent ante octavum a partu diem, atque etiam mori sinerent absque baptismo, similiterque hoc agant erga paganas feminas in menstruo vel partu, quamvis de vita periclitantes, atque baptismum his denegent; quod a communione sua eos excluderent, qui juxta morem Romanae Ecclesiae comam tonderent, et barbam raderent. Ac deinde in Cerularium , a Leone Papa incassum admonitum, et respuentem suum etiam colloquium, in Leonem Acridanum, cujus jam facta mentio est, et in Constantinum Cerullarii Sacellarium , qui Latinorum sacrificium pedibus suis conculcaverat, atque in omnes horum sequaces anathema fuit conjectum. BiA Sec. IX. usque ad Sec. XII. 63