Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
quae jam priore epistola in Apuliam carpebat in Latinis velut impedimenta concordiae. Constantinuslm- perator Orientis, cognomine Monomaclius adversus Normannos, qui Apuliam in ejus ditione positam, invaserant, quaerebat opera Romani Pontificis ab Henrico III. Imp. auxilia adversus Normannos. Has literas Imperator scribi voluit per Cerularium, in quibus et illa scripserat ad Leonem, quae jam demonstrata sunt: ut adeo hae Cerularii magis coactae,- quam voluntariae fuerint literae. Pontifex non tantum utrique respondit, sed etiam legatos suos misit, Humbertum Cardinalem, FridericumRom. Eccl. Archidianonum , et Petrum Amalphitanum Archiepiscopum, quo facilius evellerentur ea, quae per Cerularium erant sparsa dissidii, atque errorum semina, Quid actum Constantinopoli sit ipse Humber- tus memoriae prodidit in libro sub hoc titulo í Commemoratio eorum, quce contra Michaelem Cerularium gesserunt Apocrisiarii ylpostolicce Sedis a. io54. nec non epistolam confutavit Photii ad Joannem Tranensem missam sub nomine Disputa-* tionis, quam Baronius habet positam ad calcem tomi XVII. suorum Annalium. Etiam Nicetas cognomine Pectoratus unus ex monachis Studitis scripserat librum de Azymo, de Sabbato, et de nuptiis Sacerdotum. Adversus hunc quoque cum idem Humbertus libellum composuisset sub nomine Invectionis, in Graecamque lingvam translatus fuisset, et publice coram Imperatore lectus, Nicetas librum suum, jubente Imperatore, damnavit, in ignemque projecit. Nec tamen hoc Nicetas invitus fecit, qui abjectis erroribus, atque retractatis, quae adversus Apostolicam Sedem ßcripserat, et dixerat, factus est legatis Romani r PonA Sec. IX. usque ad Sec. XII. 61