Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
54 Ins tit. Hist. Reel. Pars III. cem, ut dispenset absolutionem anathematis iis, qui a Photio fuerunt ordinati. Id factum esse et a Leone Tmp. et ab Episcopis Orientis testis est epistola Styliani Metropolitae Neocaesereae Cappadociae , omnium Orientalium nomine scripta, et missa ad Stephanum V. qui Joanne VIII. anno 882. mortuo, post Marinum I. et Hadrianum III. a. 885. Pontificatum adeptus est, quaeque Concil. tom. IX. pag. 36q. exstat. Stephanus Leonis frater obtinuit omnino Patriarchalem dignitatem: quam vero nonnisi duobus annis tenuit vita functus. Nicolaus cognomine Mysticus ei successit. Idem Leo Imp. quartam sibi uxorem copulaverat matrimonio nomine Zoem. Hoc cum esset vetitum Graecorum legibus tam Ecclesiasticis , quam politicis, Nicolaus Patriarcha Leonem ab aditu Ecclesiae prohibuit: quem idcirco Leo misit in _ exilium, Euthymium vero in ejus locum suffecit. Hic Imperatorem vinculis solvit, quibus erat ligatus a Piicolao, et ad communionem recepit. Pot Leonis obitum Imperium adeptus est Alexander Leonis frater, qui Euthymio, relegato ad monasterium , Nicolaum ab exilio revocatum suae pristinae dignitati restituit. At vero Constantino- poli factum discidium est aliis Euthymio , aliis Nicolao adhaerentibus. Res adhuc vivente Leone delata fuit ad Anastasium III. Rom. Pontificem, qui per suos legatos ad petitionem Imperatoris Constantinopolim missos declaravit, licitum esse prioribus mortuis uxoribus quartum inire connu- bium. Quae res etsi male affecerit Nicolaum, eo- que magis quod suspicatus esset ipsos etiam legatos in eo consilio fuisse, quo missus ab Imperatore in exilium est, tamen ad eumdem Anastasium scripsit, ab eoque petiit, ut in eos animadverteret , qui tantas turbas falsis criminationibus