Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c

• A Sec. IX. usque ad Sec. XII. 55 Lus adversus ipsum excitasse«t. Has, inquit, tuas erunt partes , id a te dignitas primum tua , Ro- manceque Sedis decus exigit ■ id, qui nunc rerum potitur Imperator (Alexander) misso ad te pala­tii magistro, nosque omnes obnixe petimus, at­que obsecramus. Quae profecto et Imperatorem, et Patriarcham, ceterosque fuisse observantes Ro­mani Pontificis loquuntur. S. Paulus dicens : Mu­lier alligata est legi, quanto tempore vir ejus vivit: quod si dormierit vir ejus, liberata est: cui vult, nubat, tantum in Domino. 1. Cor. 7. v. 3q. nullis terminis inclusit nova connubia in­eundi mortuis prioribus conjugibus. A Constan­tino Porph vrogenito , et Eomano, qui post Ale­xandrum Imperatores fuerunt est eadem lex rur­sus renovata, qua sub poena excommunicationis interdicitur connubium quartum, ita, ut etiamsi jam initum esset, tamen dirimi juberetur. In Ab- vellis Constantini ab Leunclavio editis növeli. 10. Guam legem ut etiam confirmaret Joannes X. Bo- manus Pontifex idem tam Nicolaus Patriarcha, quam ipse etiam Imperator missa legatione petiit. Concil. tom. IX. pag. 1267. Non exstat, quale Roma datum sit responsum. Non poterant autem connubia quarta damnari, velut invalida, quae sunt permissa per Evangelium doctore S. Paulo, ut jam demonstratum est. Quare S. Hieronymus quoque adv. Jovinian. lib. 1. Non damno, inquit, bigamos, nec trigamos , et si dici potest, octoga­mos. Idem in epistola ad Ageruchiam narrat se feminam novisse, quae viros sepelierit duos, et vi- ginti, virum autem, qui uni, et viginti uxoribus superstes fuerit. Bulgari gravi bello presserant Orientis Impe ­rium, jam ad ipsam etiam Constantinopolim pro­gress

Next

/
Thumbnails
Contents