Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
ventum fuisset, quod et nunc existit. Photianum hoc vulso dici solet schisma, tamquam quo auctore e fatum sit Non tamen, nisi eatenus hujus auctor Photius fuit, quatenus semen sparserit, vellicando , imo etiam damnando additionem verhorn m , Filioque ad Symbolum, unde ulterius deinde a Graecis itum est, ad ipsum etiam dogma hoc processionis Spiritus Sancti a Filio negandum. Id, quod factum est jam ab ipso etiam Pho- tio in epist. ad Aquilejensem Episcopum, quam integram exhibet Baronius in Annalib. ad. a. 885. nurn. 5. Nam nec Photius, nec Michael Cerula- rius , cui secundae partes solent tribui istius scissionis, tantum adhuc valuit, ut stabile maneret hoc schisma; etsi enim per utrumque, laesa y et violata fuerit concordia; semper tamen aliquomo- do erecta erat, sed stans jadmodum lubrico pede, usque dum lapsa ad hunc casum devenisset, in quo etiam nunc est. Sic vero pedetentim huc ventum est. Post Photium tantum abest, ut stabile manserit dissidium, ut potius illico illustre documentum dederit Constantinopolis suae erga Apo- stolicam Beati Petri Sedem observantiae. In Pho- tii locum, e Sede Patriarchali dejecti, Leo Imperator Stephanum fratrem suum Patriarcham esse volebat. Is vero a Photio fuit ordinatus Diaconus. Photio ita damnato per Romanum Pontificem, ut non tantum adscendere ad altiorem Clericalis dignitatis gradum ordinatis a Photio interdictum esset, neque permissum fungi munere, quod ipsis collatum per Photium esset, Leo Imp. ad Episcopos , et ad ConstantinopolitanumClerum suum illis fratrem offerens ad Patriarchae dignitatem Sin autem, inquit, nolueritis fratri meo convenire , quoniam vide lineet a Photio Diaconus fuit ordinatus , venite, scribamus, et mittamus una Romam ad Pontificem., A Sec. IX. usque ad Sec. XII. 55