Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c

rent, Imperator causam istius maestitiae sciscita-* tus, promisit se rem diligentius indagaturum, postque paucos dies Leoni, educto e custodia, re­stituit et suum paternum affectum, nec multo post morbo correptus haeredem etiam constituit Impe­rii: cum etiam nunc Santabarenus, et Photius conjunctis viribus laborassent, et Basilium conati fuissent inducere, ut haeredem Imperii ultimis tabulis faceret Photii nepotem exclusis e succes­sione paterni Imperii propriis filiis. Tanta videli­cet fuit Photii ambitio, ut jam nec Patriarchalis dignitas hanc explere posset, sed ipsum etiam Imperium concupisceret, et in eo, qui hoc per eum obtinuisset, sibi subjectum.illud esse voluis­set. Leo autem , qui deinde cognomine vocatus est Sapiens, simul atque solium paternum Basi- Jio mortuo obtinuit a. 886. Photium ex Patriar- chali Sede expulit, et ejecit, technarum, quibus illam occupavit, et tenuit, atque malorum, quae perpetrata per eum sunt, scius, et probe gnarus. Missus est ad Armeniorum monasterium Bordi di­ctum , in quo a. 891, decessit* Santabarenum idem Leo flagris caesum , et oculis privatum Athenas re­legavit. Constantinus Maiiasses. $• 8* A Photio schisma conflatum nondum fuit stabile: viguit que conjunctio Ecclesias Orientalis cum Romana etiam postea. Pluries jam ante Photium, ac deinceps quo­que turbata fuit illa consensio Constantinopoli, quae debet esse omnium aliarum Ecclesiarum cum Romana Ecclesia, donec ad illud discidium per­ven­5 2 Ins tit. Hist. Eccles. Pars III.

Next

/
Thumbnails
Contents