Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
ei ab Joanne Papa concessus fuit.Tenuit illum tamen per nefas usque ad obitum ßasilii Imp. quem totum sibi habuit addictum, postquam ei illo libro suo fictitio illusisset. Basilius Imp. Constantinum , et Leonem natu majores filios jam ad consortium Imperii provexerat. Constantinus mortuus est. Leo Santabarenum ferre non poterat, cui exprobrabat, quod suis fallaciis, atque praestigiis deceptum Imperatorem patrem ad absurda induceret. Quod cum factum saepius esset Santa- barenus simulata benevolentia svadét Leoni, ut fer rum secum ferret, sed abscondite, quo patri praeberet operam ad conficiendam feram in venatione, vel etiam ad praesidium illius, si quas insidias contingeret ei fieri. Iste autem homo, omnium nequissimus, qui eo Basilium perduxerat suis praestigiis, ut nihil eo sanctius putaret esse, sufilavit eidem Basilio , Leonem filium ferrum occulte gerere ad eum occidendum. Instituta venatione ad hoc ipsum experimentum capiendum, et reperto ferro plus credens Santabereno , quam innocentissimo filio, Leo inclusus custodiae est, et instigante eodem Santabareno etiam oculi ei eruti fuissent, nisi Senatus suas preces adversum hoc interposuisset. Septem annos tentus fuit conclusus. Convivium Senatui splendidum dedit Imperator. Psittacus coepit haec identidem verba pro- nunciare, servatus in eodem triclinio, in quo convivium fuit celebratum: Heu, heu, domine Leo, vel ad hoc de industria instructus, vel quia verba haec etiam arripuit, ab aulicis saepe ingeminata, dolenter ferentibus casum Leonis. Convivas cum subiisset tristitia per psitlacum sibi in memoriam revocato Lpone , ejusque miserabili statu, quemque non dubitarent pati innocentem, ita ut in lacrymas etiam soluti cibum non cape4 * rent, A Sec. IX. usque ad Sec. XII. 51