Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
5o Instit. Hist. Eccl. Pars III. tentus. Joannes Papa rebus per hunc compertis confirmavit, et renovavit anathema in Photium a Nicolao I. et Hadriano II. constitutum publice in Ecclesia ex suggestu, simulcpie omnes eidem anathemati subjecit, quicumque Photium non habuissent pro condemnato. Eadem sententia anathematis lata est ab eo in legatos, Paulum , Eu- genium , et Petrum. Concil. tom. IX. pag. 4g 4. Iis , qui ex Graecis communione ab Ecclesia Romana disjuncti sunt, praelucente Photio, non illud sub Hadriano II. habitum, verum istud Pho- tianum sub Joanne Papa, oecumenicum, et legitimum est. Favent huic potius etiam Concilio Protestantes, quain anteriori, utpote, quibus perinde invisus est Primatus Romani Pontificis. Ca- veus Hist. Liter. Tom. II. pag. 84. Obtortis oculis , inquit, hanc Synodum intuentur, mille conviciis proscindunt, mille spiculis configunt scriptores Pontificii. Etsi vero , ubi per Miehaelem. Cenilarium seculo undecimo renovatum fuisset hoc discidium, atque ita corroboratum , ut etiam nunc supersit, ita Graeci sentire coeperint de his synodis ; non tamen idem factum est ab anterioribus, quamvis etiam Graecis. Namque non hanc Photianam, verum priorezn sub Hadriano II. celebratam , in qua Photius damnatus, Ignatius re- potitus est ad Patriarchalem dignitatem , ponunt in numero Conciliorum oecumenicorum Curopa- lates, Cedrenus, Zonaras , Gljcas , et Constantinus Manasses in sua historia, et recensione rerum Basilii Imperatoris. Photius tamen ne modo quidem felicior fuit in retinendo Episcopatu, quem neque nunc jure obtinuit, non servatis conditionibus, sub quibus ei