Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c

tiisset. Ejus, qui cuipiam veniam delicti dat, et parcit, non est captare benevolentiam per mune­ra. Insontes tamen, et omnis culpae expertes non erant legati, etiamsi vera omnia non sint, quae in Actis concilii ipsis tribuuntur. Legati, post­quam redierunt Romam, quamvis nunciassent omnia cessisse prospere etiam quoad recuperatio­nem jurisdictionis in Bulgáriám, et auxilia quae Pontifex flagitavit ab Imperatore adversus Sarace­nos infestos Italiae; tamen is una etiam advertit, non sic rem actam esse cum Pliotio , quemadmo­dum ab eo praeceptum fuisset. Ivit videlicet Pon- ^ tifex per singula, quae legatis mandata in Com­monitorio dederat, et exquisivit nuin ita peracta essent. Quamobrem in literis ad Photium Joannes Papa, Sed cum nos scriptis, et verbis misericor­diter tecum specialiter agendum esse decrevimusy mirandum valde est, cur multa, quce nos statue­ramus , aut aliter habita, aut mutata esse no­scantur. Et nescimus, cujus studio, vel neglectu variata monstrentur. In literis vero ad Basilium Imp. Et si, inquit, fortasse legati nostri in ea­dem synodo contra Apostolicam prceceptionem eg e- rint, nos non recipimus , nec judicamus alicujus existere firmitatis. Misit etiam Constantinopolim Marinum legatum, eumdem illum, qpi legationis munere jam functus erat ad Concilium generale Constantinopolitanum VIII. Vidit igitur, plane hoc etiam Concilium esse rescissum, et annihila­tion, itemque cetera, quae erant acta per hoc no­vissimum Photianum Concilium. Omnibus modis cum eum PholiuS, ejusque adjutores conati essent pertrahere in suas partes, ad dandumque assen­sum huic Photiano Concilio , nullo vero modo in­duci potuisset ad cedendum, a Basilio Imp. con­jectus in carcerem est, unoque mense in hoc de- Tomulus III. 4 ten­A Sec. IX. usque ad Sec. XII. 4 q

Next

/
Thumbnails
Contents