Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
48 Inst it. Hist* JEccles. Pars III casset, vel deposuisset ex sacerdotali munere, ab ipso etiam Episcopatu Romanus Pontifex, non essent suscipiendi a Patriarcha Constantinopolitano ad communionem, ita neque idem Romano Pontifici esset integrum facere erga damnatos a Patriarcha Constantinopolitano. Res pertinuit, ut manifestum est, ad praecidendum omne jus appellationum ex Oriente ad Apostolicam Romanam Sedem, et Patriarchae Constantinopolitani asserendam eam amplitudinem potestatis , ut nullam in eum Romanus Pontifex haberet auctoritatem. Alter canon fuit, quo interdictum fuit Episcopo, qui dimisso Episcopatu monasticum vitae genus amplexus esset, redire ad Episcopatum. Tertius, quo laici prohibentur verberare Episcopos. Pho- tius in hoc genere, ut supra demonstratum est, nimium liberalis fuit erga omnes non tantum alios, verum etiam ipsos Episcopos. Dum iste igitur canon laicos tantum coercet, sibi hoc eodem Photius jus quaesivit grassandi in Episcopos. Sic se habet hoc concilium. Photius ei praesedit, et omnia in hoc ex suo arbitrio egit. Legati Romani Pontificis, secundum Acta illius non tantum connivissent , sed etiam adjutores Photio fuissent ad ea, quae fecit. Sunt talia in Actis, quae credibilia non sunt de legatis, quale est, ab istis ultro suggestum esse Concilio, ut Canon ille constitueretur, quo Patriarchae Constantinopolitano aequa, et par judiciorum potestas cum Romano Pontifice tributa est. Sed neque aliud quam figmentum haberi potest, legatos munera detulisse Photio, ab Joanne Papa ei missa, dum in epistolis ejusdem Joannis est, se se illum in communionis gratiam recepturum , nonnisi si satisfecisset, et veniam suppliciter coram toto Concilio petiis-