Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
A Sec. IX. usque ad Sec. XII. 47 dei, et laudibus refertae Photii. Postea leguntur epistolae Joannis Papae ad Ecclesiam Constantinopo- litanam, et ad Patriarchas Orientis de recepto ad communionem Photio, pacis, et concordiae causa: sed quae falsiloquii arguuntur, dicendo, hanc pacem, et concordiam viguisse jam antea: item- que epistolae Patriarchae Antiocheni, et Jeroso- lymitani, quasi recenter allatae, quibus testificantur, eos legatos, qui ad Concilium anterius Con- stanlinopolitanum venerint, velut vice eorum functuri, non a se, verum a Saracenis missos fuisse. Obliti sunt videlicet hoc suis prioribus literis imponere : hoc est Photius est oblitus fabricator harum literarum: idcirco hoc supplevit istis aliis literis. Nam credetne aliquis, Saracenos voluisse legatos suos mittere ad Christianorum concilium? Tum adprobatur Concilium Nicaenum II. oecume- nicum septimum, eo praetextu, quasi pro tali ab Ecclesia Romana agnitum non esset, iterumque per' nequitiam Photii, ut erroris insimulari posset eadem Romana Ecclesia : abrogatur, et rejicitur, et analhemate feritur Concilium illud anterius Con- - slantinopolitanum sub Hadriano Papa, in quo Photius damnatus fuit, et omnes ii, qui non abjicerent hocce concilium. Demum Rasilius Imp. petit, ut fiat definitio fidei. Dantur a concilio ea, quae sunt definita a septem Conciliis oecumenicis, symbolumque recitatur Nicaenum, et alio nomine Conslantinopolitanum adjuncta execratione ejus, qui huic aliquid vel addidisset, vel ex eo detraxisset. Eo tendebat hoc, ut Latina Ecclesia feriretur propter verborum; Filioque additionem factam symbolo. Sunt tres praeterea Canones sanciti, et primus, idque quasi ex voluntate, atque sententia ipsius Joannis Papae, et suggerentibus ejus legatis, ut quemadmodum quos excommuni-