Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
decipiendos Episcopos omnes hujus Concilii, existimabimus ne, in ipsis etiam Actis hujus Concilii concinnandis non sui similem Photium fuisse, quorum proinde fides, etiam, si non appareat aperte falsa, tamen suspecta ubique esse debeat ? Sed etiam ista , statimque a principio produnt veteratoriam artem, qua sint confecta. Ponitur in Actis concilium hoc habitum a. 879. septemque ejus actiones, sive sessiones. Primae sessionis nec dies, nec mensis, nec indictio est posita , tametsi haec omnia ponantur in omnibus aliis subse- quentibus sessionibus: ut sessio secunda dicitur habita die 16. Novemb. indictione decima tertia. Si in omnibus aliis sessionibus haec fuerunt exposita , cur praetermissa in sola prima, in qua vel maxime oportebat istud facere, ut constare posset, quando inceperit concilium ? Quis prudens unquam voluit memoriae prodere rei alicu- jus continuationem, quin prius docuisset, quando coeperit? Solent acta etiam relegi publice in conciliis. Ex tot Episcopis nemone advertisset istum hiatum primae sessionis? Haec igitur Acta nequi- dem sincera sunt istius concilii; sed haec instruxit, et adornavit, Photius, prout ei visum fuit, sic- que instructa, et adornata sinceris Actis supposuit. Qui cum mentem totam defixisset in illo numero colligendo Episcoporum, qui superaret etiam numerum Episcoporum Concilii I. Nicaeni, et conquirendis Episcoporum nominibus, aut etiam per seipsum tantum excogitandis, sicut jam fecerat etiam in illo suo pure commentitio concilio Supra $. 4. quae nominibus eorum Episcoporum, qui praesentes erant in hoc Concilio, adderet , ad auctoritatem ei conciliandam ex Episcoporum tanto numero, minus attentus fuit ad cetera, ut plerumque fieri solet ab iis, qui suis tantum A Sec. IX. usque ad Sec. XII. 45