Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c

44 Institut. Hist. Eccl. Pars HI. cium sibi interdictam usurpasset. Erat, ut jam me­moratum supra est, a Pontifice apposita conditio, sub qua consensum suum adjiceret ejus promotioni ad Episcopatum, si videlicet coram Synodo satis­fecisset, poenitentis videlicet animi argumenta praebendo veniam si precatus esset: quae vero omnia in sua versioné aeque sustulit, suasque magis laudes, quasi ab ipso etiam Pontifice sibi datas substituit. Fuerat et illa conditio apposita consensui, quem Papa dederat ad Photii evectio­nem ad Episcopatum, si abstinuisset ab exercitio jurisdictionis Ecclesiasticae in Bulgáriám, et insu­per praecipiendo istis verbis: Fieri jubemus. In horum autem verborum, Fieri jubemus, Pholius posuit, Oramus. Ne omnia persequar, ad ipsum Commonitorium legatis a Pontifice datum in ver­sioné sua subleste, et mendaciter posuit, Joannem Papam illud concilium utrumque, quorum alte­rum Romae , alterum Constantinopoli (illud Con­sta ntinopolitanum sub Hadriano II. intelligitur in­ter oecumenica octavum) pro irritis, atque nullis declarasse cum ipsius etiam Nicolai I. et Hadriani II. Romanorum Pontificum , atque eorum, quae pro Ignatio contra Photium egerunt, reprehen­sione. His ita praeparatis, et literis Romani Ponti­ficis transformatis per versionem in eum sensum, quem voluit Photius , instituitur Constantinopo­li Concilium Episcoporum tercentorum octogin­ta trium, ut hunc numerum habent Acta hujus Concilii Graeca, sed jam versa etiam in Latinum. Dum omnia acta sunt in hoc concilio juxta Pho­tii voluntatem, iste vero in hoc ipsas etiam epi­stolas Romani Pontificis corruperit ad eludendam ejusdem Romani Pontificis auctoritatem, et ad

Next

/
Thumbnails
Contents