Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c

his praescriptum fuit, quae agere, et quomodo de­berent. Postquam Petrus Constantinopolim pervenit, legati iiteras Romani Pontificis Imperatori, et Pho- tio tradiderunt. Photius vero non tantum Iiteras ad se, verum etiam eas, quae ad Imperatorem erant datae, nec non Commonitorium legatis da­tum in Graecam lingvam transtulit, ab iisdem le­gatis subdole obtentum. Nam in his omnibus in versioné Graeca alia mutavit, alia omisit, alia ad­didit, prout ei libuit: et quas artes vaferrimas semper alias, nunc quoque exercuit. In Biblio­theca Vaticana, et Columnensi exstant Acta hujus synodi Photianae, de qua succedet sermo, inter quae et istae sunt modo memoratae epistolae. Eae­dem exstant hae etiam in Collectione Epistolarum Romanorum Pontificum sub numero 19g. et 2o3. Epistolarum Joannis Papae. Ex collatione Epistola­rum Joannis, quemadmodum sunt in Collectione cum Epistolis ejusdem prout sunt in Actis Con­cilii Photiani patescunt eae, quae dictae sunt, Pho- tii usitatissimae artes. Erat in Epistola ad Impe­ratorem, et filios jam etiam Caesaris dignitate au­ctos , ipsos disciplinis Ecclesiasticis edoctos Roma­nae Sedi reverentiam more praedecessorum suo­rum piissimorum Imperatorum conservare, et cuncta ejus subjicere auctoritati. Ad cujus aucto­rem, hoc est, Apostolorum omnium Principem, Domino loquente, praeceptum sit: Pasce oves meas. Hoc Photius suppressit in sua versioné. Papa in eadem epistola scripserat, se cognovisse Ignatium piae memoriae Patriarcham de praesenti vita jam migrasse, temporis autem ratione per­specta se decernere ad veniam pertinere, quod Photius absque consultu Sedis Apostolicae , offi­cium A Sec. IX. Tis que ad Sec. XII. 43

Next

/
Thumbnails
Contents