Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
42 Institut Hist. Ecol. Pars. III. verba Nicetae) qui deinde pro suarum fraudum mércédé Sardensium Ecclesiam accepit, omnium Metropolitarum sigilla suffuratur , nec non ipsos ignaros adducit, ut libello subscriberent, ea ratione illos decipiens, quod haec fierent pro scripta cujusdam agri emptione. Etiam Imperator pro Photio ad Romanum Pontificem scripsit, legatos- que misit. Ipsius quoque Ignatii literas finxit ad eumdem Romanum Pontificem, quibus oraret, Photium sibi successorem poni in Episcopatu. Styliani Epistola et alior. Episcopor. ad Steph. Pap. Concil. tom. IX. pag. 56g. Cessit Romanus Pontifex, sperans futurum ut ista ratipne quae in Constantinopolitana, aliisque Orientis Ecclesiis turbata erant, ad concordiam, et tranquillitatem revocarentur, et inductus ad credendum illa versutissima Metropolitarum omnium non tantum subscriptione, sed etiam sigillorum impressione. Ipsum Imperatorem Sedes Apostolién erat jam experta fautorem suum, et protectorem , atque Ecclesiae etiam Constantinopolitanae vindicem contra ipsum etiam Photium: quem abalienare denegando , quod petebat, non habebatur consultum. Annuit itaque Joannes Papa, attamen sub hac tantum conditione scripsit, se se illum recipere pro Ecclesiae Dei pace, et utilitate, si coram synodo satisfecisset, coramque illa misericordiam implorasset. Erant jam Constantinopoli duo Episcopi, Paulus Anconitanus, et Eugenius Ostiensis, ut in quo statu res essent Ecclesiae Constantinopoli, et in Oriente, Papa per hos cognosceret, per eosdemque, quae adhuc erant turbata, componeret. His addidit Petrum Presbyterum Cardinalem, quem misit, cum literis ad Imperatorem, et Photium Constantinopolim , nec non cum Commoni- tprio eidem Petro, et ceteris legatis dato, quo