Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
lem, et secreta summi momenti continentem, ejus vero obscuritatis, ut hunc nec ipse , nec al-, ter quispiam intellecturus sit, nisi unus Photius. Missus est liber ad photium interpretationis causa. Qui vero negavit, se istius libri arcana posse cuidam alteri aperire, praeterquam ei soli, pro quo hic scriptus esset, videlicet Imperatori. Quid igitur? sunt verba Nicetae in Vita S. Ignatii, hac fallacitate, vel levitate superatur Imperator: deponit odium, et illi conciliatur. Ad ipsumque palatium ab Imperatore susceptus, in eodem palatio munia Episcopi Photius ausus est exercere vivente, et contradicente Ignatio. Quamobrem Ignatio ita iratus est Imperator, ut statuerit e medio ipsum sufferre. Photium in aula adjuvit quidam Theodorus , cognomine Santabarenus, quem Photius, dum exularet, PathmorumMetropolitani creaverat: atque Imperatori commendaverat , velut hominem sanctissimum: erat vero Manichaeus, et magus, ut Constantinus Manasses perhibet: qui cum suis praestigiis illusisset Imperatori hunc ita cepit, ut veluti homini sancto summam in omnibus rebus fidem adhiberet. Eodem vero hoc anno, quo Photius revocatus est, cum Ignatius vita functus esset, ill ico iterum Photius occupavit Episcopalem sedem, utque se in hac firmaret, talis rursus ejus techna fuit. Theodorum, hunc eumdem, cujus modo mentio facta est, misit legatum suum Romam ad Aposto- licam Sedem, quam ab a. 872. quo Hadrianus II. decessit, tenebat JoannesVIII. ad huncque refert, se invitum, et magna vi ab Ecclesia , et a Repu- blica coactum Sedem Patriarchalem iterum suscepisse. Ut vero mendacium hoc magis confirmaret, per Petrum quemdam arcanorum scriptorem (fiunt verA Sec. IX. usque ad Sec. XII. 41