Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c

4o Institut. Hist. Eccl. Pars HI. Í- 7­Photius reconciliat sibi Basilium Imp. Petitur mortuo Ig nat io ejus ad Episcopatum evectio. Consensum dat Joannes Rom Pont. Concilium Constantinopoli hac de causa habitum. Pho­tius de nuo ejicitur ex Episcopatu. Photius reductus ad exilium nondum tamen quievit, sed iisdem artibus, quibus usus erat sem­per , contendebat recuperare Patriarchalem di­gnitatem. Itaque gregales suos per literas suas animabat, excitabat, eorumque studia, et volun­tates , ne ab eo desciscerent, confirmabat. Im­primis vero Basilium Imperatorem conatus est si­bi reconciliare. Cum per octo annos omnia fru­stra tentasset, tamen postea ad Imperatoris ani­mum et benevolentiam viam sibi aperuit tali arti­ficio. Composuit librum, in quo Basilii Impera­toris genus deduxit a Tiridate Armeniae Rege longo clarissimo usque ad ejus patrem in mem­brana, quae antiquitatem praeseferret, characte­ribusque Alexandrinis adhibita verborum obscu­ritate de industria, imq etiam, ut res speciem cujusdam divini oraculi praeberet: qualis fuit in nomine Beclas, quo a se ficto Basilii patrem de­signavit: quod ex primis literis constat ipsius Ba­silii , deinde Eudociae uxoris, quatuor filiorum Basilii: Constantini, Leonis, Alexandri, Stepha­ni. In eodem libro Beclae filio nempe Basilio Im­peratori praedicebat Imperium summe diuturnum, et longe felicissimum. Hunc librum deinde mise­rat Theophani, qui bibliothecae praeerat in palatio, suo fautori, et instruxit, quid agendum haberet. Hic igitur librum exhibuit Imperatori , quasi ca­su in bibliotheca a se repertum, valde mirabi-?

Next

/
Thumbnails
Contents