Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c

A Sec. IX. usque ad Sec. XII. 3q quod hoc ipsius etiam Imperatoris esset nomen. Id accidit anno 866. Qui vero etsi legatos mise­rit ad Nicolaum Papam, et ab hoc instrui petie­rit in Religione, pluresque de hac ejusque Offi­ciis ei proposuerit quaestiones, et ab hoc etiam Episcopum , qui toti genti Bulgarorum praeesset, tamen nunc quaestionem movit, atque ex Conci­lio sciscitabatur illud, quod jam dictum est. Pho- tius adhuc erat tunc in Cathedra Patriarchae Con- stantinopohtani. Facile igitur perspectu, a quo fa­ctum sit, ut cum jam Rex Bulgarorum illa legatio­ne sua ad Nicolaum Papam ostendisset, se didicisse ubi illud esset, quo omnes, qui sunt ubique in Ecclesia, ut S. Irenaeus ait l. 5. cont. liceres. cap. 3. convenire necesse esset; tamen post Responsa etiam accepta a Nicolao Papa, in dubitatione si­bi injecta ad hoc Concilium per legatos suos ve­nerit. Est quaestio haec, mota a Bulgarorum Re-r ge, etiam tractata Constantinopoli, sed extra Corns cilium, utpote, jam terminatum. Graeci Bulga-: riam Constantinopolitano Patriarchatui assertum ibant, quod testiiicantibus Bulgaris Graecos Pres­byteros reperissent in ea regione, quando eam occuparunt. Contra legati Romani Pontificis as-, serebant hancce regionem, quam Bulgari suam fecissent, esse Thessaliae, et Dardaniae partem, quae provinciae spectent ad Patriarchatum Occi­dentis. Basilius Imp. ut sibi Bulgaros arctius ad­jungeret, Regem Bulgarorum donis, atque blan­ditiis in Graecorum partem pertraxerat, ut etiam ab Ignatio Patriarcha Constantinopolitano Archi- episcopum Bidgariae sibi sumeret. Adversabatur Romanus Pontifex : attamen Bulgaria etiam dein­ceps mansit sub Patriarcha Constantinopolitano. Anastasius. Epistoloe flqdriani Cond l. Tom. E III. pag. 1170.

Next

/
Thumbnails
Contents