Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
stolös, nisi prius consensus ab Imperatoribus Ethnicis petitus, et obtentus fuisset. In eo autem, quod nunc constitutum est Lothario volente, nequidem consensus alicujus mentio aliqua facta est, sed solummodo ne Pontificis electi consecratio perageretur aliter, quam Imperatore aut ejus Regatis praesentibus. Hic mos observatus deinde est usque ad 'a. ioq3. nec tamen semper. Nam ■statim Valentinus, qui Eugenium secutus in Pontificatu est, non exspectato Imperatore, aut ejus legatis consecratus fuit. Anastasius. Auctor Ap~ pendic. ad Pauli Diae. Ilistor. Longobardor. Eugenio huic Mabillonius V^eter. Analector. Tom. i. ex aliquibus pervetustis membranis tribuit ritum probationis per aquam frigidam , quem is instituerit. Obtinuit omnino his temporibus, et aliquamdiu deinceps ritus iste probandi suam innocentiam ab eo , qui fuit in crimen vocatus: nec tantum iste, verum etiam plures alii, videlicet per bullientem aquam, per ferrum candens, et stando ad crucem , vel etiam per duellum. Probatio per aquam frigidam fiebat, si accusatus de crimine in aquam se demittens, et mergens, receptus ab aqua non esset, et supernatasset• per aquam bullientem et ferrum candens, si in aquam hanc missus, vel ferrum manibus tractans, aut pedibus calcans, Itesus non fuisset. In probatione et judicio per Crucem, duo, qui inter se litigabant vel'ipsi, vel ii, quos sui loco substituerunt brachiis in altum protensis stabant in Ecclesia, dum vel Missa, vel psalmodia fieret, eique causa adjudicabatur, qui diutius altero perduravit in hoc statu: eadem ratione causam obtinebat, qui adversarium vicerat duello. Clarum vero est, temere confugere ad ejusmodi probationes, esse i * tenA Sec. IX. usque ad Sec. XII. 5