Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c

4 Ins tit. Hist. Eccles. Pars. HI. tentare Deum. Sant tamen exempla adhibitae cum successu ejusmodi probationis. Beata Cune- gundis S. Henrid Imperatoris conjux, ad purita­tem probandam a se servatam illibate, ignitos carbones, ferrumque candens pressit nudis pedi­bus sine noxa. Petrus, a loco notali flictus Pa- piensis, factus est Episcopus Florentinus per Si­moniam: quae cum innotuisset per ipsum ejus pa­trem s ese jactantem, quod filio Episcopatum tre­centis argenti libris comparasset, et monachis praeeuntibus maxima pars Cleri, atque populi id­circo ab ejus communione abhorruisset, ex judi­cio autem, Bomee de se instituto, non suppeten­tibus testimoniis sufficienter ad eum condemnan­dum, dum crimen ipse negaret, evasisset, ac deinde ingenti ferocia monachos in monasterio S. Salvii prope Florentiam immissis noctu militibus alios occidisset, alios vulneratos dispulisset, ipsumque monasterium incendisset, ac ideo ma­gis eum detestati omnes fuissent, urgente populo ad probandum crimen Petri Episcopi, monacho­rum unus nomine Petrus transiit inter duas strues lignorum, altas pedes decem, sicque an­guste collocatas , ut inter has nonnisi spatium cu­biti intercederet, atque ipsa etiam interjacens se­mita lignis aridis esset constrata, omniaque haec in maxima flamma fuissent, tamen transiit intactus ita, ut ne pilus quidem unus pedum (nudis enim pedibus transibat) aut capitis adustus sit: quin cum ei manipulus e cubito sinistro excidisset, pri­us enim, quam transiret, rem Sacram fecerat, solaque casula deposita in cetero vestitu, Christi- que e cruce pendentis effigiem manu gestans trans­itum illum fecerat, cum, inquam, manipulus ei excidisset, ad hunc quoque exportandum denuo rediit, atque pariter illaesum ab igne, et integrum ex-

Next

/
Thumbnails
Contents