Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
58 Institut. Hist. Eccl. Pars III. eanones septem, et decem, quorum plures fuerunt ad disciplinam Ecclesiasticam pertinentes, et quibus Photii ambitio occasionem dederat. Cum ad subscriptionem ventum essét, et legati Romani Pontificis Imperatorem voluissent primo loco subscribere, is non acquievit: subscripsit tamen post legatos Romani Pontificis, et omnium Patriar- chalium Sedium, dicens: Ego quidem post omnes Episcopos secundum exempla antecessorum meorum Constantini M Theodosii, Marciani, aliorumque, subscribere cuperem, sed quandoquidem ita vultis, post omnes legatos subscribam. Ex Episcopis centum undecim constitit hoc Concilium. Cum ut supra dictum est die 5. Octob. 869. coepisset, finitum, et conclusum est die ultima Febr. a. 870. Basilius Imp. ut refert Annalium scriptor Ber- tinianus, Constantino filio suo petiit in conjugium filiam Ludovici Imp. Promiserat: sed mutata voluntate eamdem postea negavit, quin a scriptore ullo proditum sit, qua de causa. Idcirco Anastasius is idem, qui Bibliothecarius fuit Ecclesiae Romanae, et Gesta Romanorum Pontificum scripsit, cum aliis duobus legationem sibi habuit a Ludovico Imp. datam Constantinopolim de hoc connubio accuratius tractandi causa. A Michae- ie vero Bulgarorum Rege ea de causa venerant legati Constantinopolim, ad ipsumque Concilium, sciscitandi causa, cuinam ex Patriarchis deberent parere. Bogoris Regis Bulgáriáé soror in bello ca-r pta, et Constantinopolim perducta, Religionem Christianam edocta est, et cum restituta esset, etiam Bogorim fratrem perduxit ad eamdem Religionem, hic vero totam Bulgarorum gentem. Porphyrogeneta, Zonaras. Michaelis nomen in Baptismo assumpsit Constantinopoli baptizatus