Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
jé* Set,'. IX. usque ad Sec, XIL 57 'S ipsius Nicolai Papae etiam ementita auctoritate, atque lectis literis ejusdem Nicolai, quibus convincebatur; de mendacio, datum nihilominus tem- pus ei est ad deliberandum: quo vero sibi opus non esse Pliotius respondit. In Sessione sexta Photium ii, qui contumaces erant in ei adhaerendo , cum denuo auditi essent, conabantur defen * dere, dicendo, Ignatii justam fuisse depositionem. Sed omnia ipsos defecerant. In sessione septima, introductus est rursum Pliotius, et cum eo Gregorius Syracusanus. Pliotius innixus yerat baculo. Marinus unus legatorum Papae jussit auferri ex ejus manu baculum. Hunc enim esse signum dignitatis Pastoralis , quod hic habere nullatenus debeat, qui lupus, non pastor sit. Interrogatus ab legatis .Romani Pontificis, poeniteretne eum suorum factorum , et num paratus esset, offerre libellum ad obtinendam veniam, respondit, ipsis potius poenitendum esse: aeque ceteri illi Photiani, jam etiam antea ad petendam veniam invitati praefracte in sua sententia perstiterunt. Tam igitur in Photium, quam etiam in Gregorium Syracusanum, ceterosque Photianos jactum est anathema. In sessione Octava, ipso Imperatore suggerente, allata, atque in vase aeneo combusta sunt scripta Photii. Duae adhuc fuerunt Concilii sessiones, sed anno subsequente habitae. In nona susceptus est legatus, qui serius advenerat, Michaelis Patriarchae Alexandrini. Iis, qui in synodo a Photio habita falsum testimonium dixerant adversus Igna- tium, imposita est poenitentia publica septem annorum , quam obedienter susceperunt. Decimae, et ultimae Sessioni interfuerunt etiam legali Lu- dovici Imperatoris Occidentis, et Michaelis Regis Bulgarorum. Relecta sunt Acta Concilii, ejusque ca-