Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
56 Institut. Hist. Eccl. Pars III. missi libellis supplicibus oblatis petierunt veniam, dicentes, se esse deceptos aPhotio: fuisse enim potentem ad superandum, et decipiendum, ut ei similis in hac arte nemo adhuc fuerit, nec postea futurus sit. Memorabant etiam quibus suppliciis adacti sint, ut ad partes Photii transirent: nam ex ipsis alios fame, et siti esse excruciatos, alios fustibus contusos, alios ad marmor secandum damnatos: omnium levissimum fuisse, si quos tantum calcibus in ventrem impactis percussisset. Tam his, quam Presbyteris aliis, similiter data venia est, eam flagitantibus. Nec tamen etiam defuerunt, qui libello, a Romano Pontifice ad subscribendum^proposito , subscribere recusaverint, praetexentes, se tot subscriptionibus bonis, et malis fatigatos esse, ut se obstrinxerint ad nulli deinceps formulae subscribendum. Hi igitur, sed perpauci, recepti a Synodo non sunt. Id actum est in Sessione tertia. Episcopi, qui a Michaele Imp. et Photio (Supra <§. 4.) missi erant Romam, ut confirmationem obtinerent eorum, quae egerant adversus Ignatium, jactabant, tam Photium, quam se esse susceptos ad communionem a Nicolao Papa. Hoc mendacium refutarunt legati Romani Pontificis producta epistola ejusdem Nicolai Papae. Id, quod factum est in sessione quarta. In quinta Photius quamvis invitus, mandante Imperatore, comparare debuit ad Concilium, non ut Episcopus per Episcopos, sed tantum ut laicus per laicos vocatus. Interrogatus an susciperet statuta Sanctorum Patrum, et Romanorum Pontificum, nihil respondit: cumque urgeretur, dixit, etiam Christum tacuisse, dum a Caipha fuisset interrogatus. Objectis quae dolose, atque malitiose egerat ad seducendos alios, indu- cendosque ad ineundam secum communionem, ipsius