Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
A Sec. IX. usque ad See. XII 35 prodeuntibus cum cereis , salutati in adventu ad Urbem sint, et ad Imperatorem deducti, qui continuo assurgens literas Apostolicas sibi oblatas suscepit reverenter, atque osculando : sed et legatis dedit osculum. Anno 86g. die 5. Octobr. in templo Sophiae Constantinopoli incepit Concilium. Omnium primo a legatis Romani Pontificis propositus est libellus (Concil. Tom. VIII. exstat pag. 988.) petitumque, ut ei subscriberent omnes Episcopi, aliique Clerici, et monachi, antequam reciperentur ad Concilium. Professionem contine^ bat condemnationis omnium haeresum, specia- timque Iconomachiae, et anathema in Photium, donec mandatis Apostolicae Sedis paruisset. Susceptus est libellus ab omnibus, et laudatus, nisi quod mota prius quaestio sit primum, et ab legatis Papae petitum quomodo Photius damnari Romae absens potuerit; deinde vero a Patriarcharum legatis, cur in suo adventu Constantino- polim ad Photium non iverint, sed velut execra- bilem habuerint. Legati Romani Pontificis responderunt, nullam Fuisse necessitatem audiendi Pho- tii, dum per se patuissent ejus crimina. Et revera quis videre non potuisset, Photium nonnisi per scelus tenere posse Episcopatum , quem occupavit vivo, et reclamante, nulliusque criminis comperto Ignatio ? Legati autem Sedium Patriar- chalium dixerunt, a se Photium nunquam agnitum esse Episcopum. Quo responso simul prodiit, nec aliam, quam ementitam esse subscriptionem, quam is fecerat in sua commentitia Synodo. His auditis summa assensione libello acclamatum est ab omnibus. In sessione secunda Episcopi, qui Photio adhaeserant prius pro foribus stantes, deinde intro ; 3 * mis-