Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c

34 Instit. Hist. Eccl. Pars III. debuisset exstingvi, ad pluviam quasi ad olei gut­tas flamma convaluit, et in laudes Dei , sanctissi- tnique Papas Nicolai, simulque Hadriani Summi Pontificis miraculi stupor tam latinorum, quam Graecorum corda resolvit» §■ 6. Concilium Const antinop olit anum generale VITI. Bulgarorum conversio ad Christianam Reli­gionem. Tractatus, cui Patriarchatui compe­teret jurisdictio in Bulgáriám. Quo magis, atque celerius in eilectum irent, quae jam erant constituta Romae adversus Photium, atque damna tanto öcyus repararentur per hunc illata Ecclesiae, Hadrianus Papa et ipse legatos inisit Constantinopolim, cumque literis ad Impe­ratorem, et ad Ignatium , petiitque ab Impera­tore, ut Synodus numerosa celebretur, Cui nostri quoque JMissi (sunt verba Epistolae) praesidentes, et culparum, personarumque differentias liquido cognoscentes, juxta quod in mandatis acceperunt, singulorum libere discretiones exerceant. Voluit autem, et decrevit, ut omnia exemplaria illius execrandi concilii ablata ab omnibus, qui ea ha­berent, publice, omnibus spectantibus creinentur, et his, quae Romae adversus Photium constituta sunt, subscribant omnes. Misit legatos, Donatum Episcopum Ostiensem, »Stephanum Episcopum Ne­pesinum , et Marinum diaconum. Sic hi excepti sunt, ut Imperator non tantum viros spectatissi­mos, sed etiam splendidissimum apparatum ad iter faciendum obviam iis miserit, atque Clero in sacris vestibus, omniumque ordinum catervis pro-

Next

/
Thumbnails
Contents