Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c

Spatharium, et Joannem Metropolitani Caesarean Cappadociae, qui significarent Romano Pontifici rem actam in Photium, et pro Ignatio. Nicolaus I. Papa die i3. Novemb. a. 867. jam e vita deces­serat , et Hadrianus II. ad Cathedram S. Petri erat evectus. Cui cum literas legati Imperatoris, et Ignatii obtulissent coram Episcopis, et Proceri­bus residenti in Secretario S. Mariae Majoris jux­ta morem sanctae Sedis Apostolicae, nec non dona ab Imperatore missa, sanctae Romanae Ecclesiae, ut est apud Continuatorem Anastasii, cujus conami^ ne Constantinopolitana Ecclesia de schismate pur­gata surrexerit , multiplices gratias retulerunt, deinde librum, fictum illud concilium Photii con-*- tinentem, protulerunt, aliaque scripta: quae cum lecta fuissent, digna anathemate, atque igne ju­dicata sunt; tumque Joannes legatorum unus li­brum Photii in terram projecit dicens: Tu ma­ledictus Constantinopoli, sis Romce iterum male­dictus. Te minister diaboli Photius , novus Si- mon , mendacii compilator aptavit, Te minister Christi Nicolaus, novús Petrus, veritatis ama­tor attrivit, Spathario, qui alter legatus Impera­toris fuit, librum eumdem etiam calce, atque en­se suo cum indignatione feriente. Romae Conci­lium Episcoporum deinde habuit Hadrianus. In hoc Photium cum suo conciliabulo, sunt verba ejusdem Continuatoris Anastasii, complicibusque suis tertio anathemate percutit. Ad extremum ve­ro ceterorum subscriptionibus sententiis robora­tis , pro foribus graduum nefandi dogmatis li­brum , cunctorum pedibus conculcatum, exussit. Quem rogus, ut fomentum quoddam ignis, cepit, et paene antequam semiustum credi potuisset, cum magno fcetore, piceoque odore consumpsit: et cum forte focus inundatione pluviae naturaliter Tomulus III. S de­A Sec. IX. usque ad Sec. XII. 55

Next

/
Thumbnails
Contents