Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
ficta. Accusatores quoque suo figmento instituit, qui Nicolai Papae scelera exposuerint, et deploraverint, atque judicium synodi imploraverint, nec non et testes induxit, qui accusationem confirmaverint. Se ipsum autem posuerat respondentem , quasi ductum reverentia, ac pietate erga Papam, hunc non esse absentem judicandum et ad causae cognitionem descendisse , nonnisi postquam ei repugnatum ab omnibus fuisset. Itaque, sunt verba Metrophanis in epistola ad Manuel em Patricium , tandem sexcentis obrutum falsis criminibus Nicolaum damnat, atque anathemata in illum , et communicantes cum illo conjicit confictis omnium, equi per illius scilicet somnia erant in conciliabulo, subscriptionibus. Etiam literas confinxit quasi Roma, et ex reliqua Italia ad se missas, qui eum universi enixis precibus oraverint, ut se ex tyrannide Papae liberaret. Acta istius commentitiae synodi suae misit Photius non tantum ad alios Episcopos quaquaversus, sed eliam Nicolao Papae per duos Episcopos, Zachariam Chalcedonensem, et Theodorum prius Cariae, deinde Laodicensem. Sed nondum haec omnia sunt. Eadem Acta pulcherrime descripta (usus est opera Gregor i i Syracusani , a quo ordinatus fuit, pingendi admodum periti) cum magnis donis misit ad Ludovicum II. Imperatorem Occidentis , atque hunc permovere conatus est ad Nicolaum Papam, velut depositum e Pontificatu per illud concilium, ejiciendum e sua Cathedra, pollicitusque est ei, se se illum, ejusque conjugem Ingelbergam, si opem tulissent, proclamaturum Constantinopoli Imperatores. Nicetas in Vita Ignatii. Inter ea, quae Romano Pontifici, velut crimina objiciebat, imo etiam ut errores orthodoxae fidei contrarios, quibusque corrupta sit Ecclesia totius Occidentis, erant A Sec. IX. usque ad See. XII. 31.