Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c

3o Instit. Hist. Eccl. Pars III. stolam nec suscepisse, nec legere voluisse, erga jPhotium autem testatur omnem suum affectum, sibique dolori esse magno , quod aliquid dubita­tionis de eo habuisset. Photius cum his literis e vestigio se confert ad Imperatorem, et Bardam, ut eos denuo concitaret adversus Ignatium. Cau­tiores hi facti eo, de quo dictum est, terrae mo* tu minus se pronos praebuerunt Photio. In quae­stionem sumitur Eustratius. Rem fatetur, et nec quidquam deprecante Photio verberibus mulcta- tur. Pontifex autem Romanus non tantum illas 1 iteras misit in Orientem, sed synodum etiam Ro­mae instituit, in qua Photium anathemate percus­sit , unaque Zachariam convictum praevaricatio­nis: judicium de Rodoaldo distulit, donec ex Gal­lia , quo erat missus, reverteretur, sententiamque eamdem subiit, postquam rediit. Hi erant legati, qui a Pontifice erant missi Constantinopolim. Ad hanc etiam damnationem sui, Romae fa­ctam, eludendam, atque in ipsius Nicolai Rom. Pont, caput convertendam novum rursus, hunc Photius , et insignem astum excogitavit. Michaele Imperatore sibi consentiente confinxit synodum, liancque oecumenicam, atque habitam Michaele, et Basilio Imperatoribus praesentibus. Bardam in­solentius se gerentem, sibique factum odiosum Michael e medio sustulit opera Basilii natione Ar­ni eni, unius e suis scutariis: quem postea sibi fi­lium adoptavit, et consortem Imperii fecerat. Praeter legatos trium Patriarcharum Alexandrini, Antiocheni, et Jerosol vmitani posuit in hac Epi­scopos ad mille, induxit totum etiam Urbis se­natum, accusatores, et testes. Nomina autem Ejfi- scoporum sic concinnaverat, itemque aliorum, ut alia vera essent, alia autem tantummodo a se ficta.

Next

/
Thumbnails
Contents