Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
A Sec. IX. usque ad Sec. XII. 2 9 scopi sed tantum Viri prudentissimi titulo erga Cum utens, cujus fucos atque versutiam jam omnem perspexerat, videns hoc omne esse interversum, cujus causa legatos Constantinopolim miserat, atque rem quemadmodum se habuisset, cognovisset ex libello ad se misso ab Ignatio tot Episcoporum subscriptionibus, Presbyteror mque et monachorum firmato. Ad illa exempla Necta- rii , Tarasii, et Ambrosii, respondit Pontifex, Nectarium factum esse ex laico Episcopum, quoniam cum eo tempore haeresi fuisset infectus Clerus! Constantinopolitanus, istum habitum esse omnium dignissimum • in Tarasii electionem Hadrianum , eo tempore Papam, consensurum non fuisse, nisi ejtls in restituendo cultu Imaginum fervorem advertisset; S. Ambrosium autem non sine miraculo electum fuisse: Tibi vero, inquit, et Ambrosio quid commune est ? tibi , inquam, qui non solum ex laicis evocatus es, sed etiam viri viventis sedem , ut moechus invadere prce~ sumpsisti? Apud Nicetam in Vita S. Ignatii, Ii- terisque* publice datis quaquaversum ad omnes tam Episcopos, quam alios fideles declaravit Pontifex, se neque in Ignatii depositionem, nec in Photii ordinationem consensisse. Ad derogandam fidem his Römani Pontificis literis nova iterum techna fuit Photio excogitanda, quo in genere fuit exercitatissimus, et dubito, an in hac arte ullus eo unquam exstiterit superior. Subornat quemdam Eustratium, veste monachi indutum, qui quasi Roma veniens literas ad sé a Romano Pontifice allatas traderet eo tempore, quo multi apud eum essent. Ex his fuit una, quasi ab ipso Ignatio missa Romam, criminationibus referta adversus Imperatorem, altera velut a Pontifice data adPhotium, et qua significaverit, se Ignatii episto-