Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
2 Instil. Hist. Eccles. Pars III. que Romanus jusjurandum de fidelitate erga Imperatorem observanda praestaret, et renovaret. Pontifex autem electus hoc fidelitatis sacramentum ad Imperatorem mitteret, ac deinde nonnisi Imperatore ipso, vel ejus legatis praesentibus consecraretur. Jam Justinianus , aliique Orientis Imperatores sibi sumpserant partes in Romani Pontificis electione, et impediverunt, ne absque eorum consensu rata haberetur electio, et ne ante hunc ejus fieret consecratio. Apostoli ipsi posuerunt, et constituerunt Episcopos, idemque Ti(o, ut faceret, commissum fuit a S. Paulo Act. i4. v. 22. Tit. i. v. 5. Idem vero Paulus etiam Timotheo i. Epist. 5. v. 7. praescripserat quoad electionem ad Episcopale munus, ne nonnisi habentem testimonium ab ipsis etiam, qui foris essent, et extra Ecclesiam assumeret ad Episcopatum. Hinc venit, ut in electione Episcoporum non solum suffragia Cleri expeterentur, verum ipse etiam populus ad electionem admitteretur. Cum de summi Sacerdotis electione tractabitur, sunt verba S. Leonis M. Epist. 12. ad Anastasium T/iessalonic. Episc. suum per Illyricum Vicarium, ille omnibus praeponatur, quem Cleri, plebisque consensus concorditer postularit, ita ut si in aliam forte personam partium se vota diviserint, Metropolitani judicio is alteri praeferatur, qui majoribus et studiis juvatur , et meritis , tantum ut nullus invitis , et non petentibus ordinetur. Cum Imperator populi sui universi caput sit, nihil non convenienter actum est, dum hujus etiam consensus requisitus fuit. Necessarius tamen non fuit. Nam si fuisset, cum in potestate Imperatoria aequalitas inerit inter Imperatores Christianos, et ethnicos, primis etiam tribus seculis Ecclesiae nullus Episcopus fieri potuisset, et nequidein per ipsos Aposto-