Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c

apud quos latitaret, quidpiam molestiae subituros, si se Ignatius manifestasset, sed habiturm potesta­tem libere, atque sine omni metu habitandi in suo monasterio. E suis igitur latebris prodiit, in suum­que monasterium se contulit, et ita (sunt verba ipsius Nicetae) terrae motus quievit. Legati Romani Pontificis, postquam Romam redierunt, rem Pontifici non ut se habuit expo­suerunt sincere , tantumque dixerunt, depositum esse Ignatium, Photium vero in Sede Constanti- nopolitana firmatum. Ubi vero duobus diebus Leo Imperatori a secretis advenit, et duo volu­mina attulit, quae per eum Imperator misit ad Romanum Pontificem, alterum quod depositionem Jgnatii continebat, alterum Acta de Imaginibus sacris, vidit Pontifex, non sic esse rem actam, quemadmodum in suis scriptum erat litteris ad Imperatorem, qui ad solam causae Ignatii cogni­tionem capiendam se misisse legatos scripserit, non autem ut etiam perfici posset judicium, sed neque suos legatos iis institisse, quae sibi ab eo demandata habuerunt. Etiam Photii literae adve­nerunt. In his primum querebatur, sibi ad suas priores literas non sic responsum esse, quemad­modum decuisset egenti consolatione, non com­merito ullam reprehensionem: siquidem Episcopa­tum nonnisi invitissimus susceperit, cumque ni­hil, lacrymis , quibus eum deprecatus fuerit, pro­fecisset , cuique in votis esset etiam jam susceptum deponere. Exemplis deinde Nectarii, Tarasii, et S. Ambrosii, qui etiam e laicis facti sunt Episco­pi, suum factum defendere studuit: et si tamen quae culpa esset, non hanc sibi, verum iis, qui nolentem adegerant, tribuendam esse. Rescripsit Photio Pontifex, tantumque velut laico, non Epi­sco­528 Institut. Hist. Eccl. Pars. III.

Next

/
Thumbnails
Contents