Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c

A Sec. IX. usque ad Sec. XII 27 se , apud Nice*, in Vita. eamdem ad Imperatorem tulit, velut testimonium Ignatii propriae confes­sionis, suaeque abdicationis. Dimissus postea Igna­tius ivit ad maternam domum, quae erat Con­stantin" poli. Yix autem se modicum collegerat, nova ei instat procella. Nam Photius considerans iram crucem non facturam fidem sufficienter de Ignatii propria confessione, et abdicatione , per­go ad Imperatorem, et petit, ut Ignatium per indites in Ecclesiam deducendum curet, atque ex su"gestu illam chartam ipse clara voce legat, si­li irrue ipsi deinde Anathema dicat, postea vero oculi ei eruerentur, atque manus amputarentur. Erat iam militum caterva circumdata eius domus. Cum igitur sensisset se peti, in mancipii habitu adpensis ad humeros duabus sportis sub noctem domo egressus milites fefellit: navigiumque na- ctus exiguum ad Proconesi, et Propontidis insu­las evasit, atque ex harum alia in aliam migrans in solitudinibus errabat, vel in montibus, atque speluncis latitabat, pane emendicato vitam tra­hens. At vero Photius non tantum omnia mona­steria, totamque Urbem excussit, sed suos satel­lites etiam misit per insulas, omnemque mariti­mam regionem , mandans, ut Ignatium si inve­nissent , confestim occiderent. Mensis Augustus instabat ejusdem anni , et tremoribus magnis Constantinopolis concutiebatur, dumque omnis domus agitaretur, et omnes ti­mor mortis occupasset, clamor fuit omnium, istius terrae motus non aliam esse causam, quam impietatem admissam adversus Ignatium. Cumque quadraginta dies durasset iste terrae motus, ita Imperator quoque Michael, et Bardas perculsi sunt, ut juraverint, neque Ignatium, neque eos,

Next

/
Thumbnails
Contents