Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c

Institut. Hist. Eccl. Pars 111. 26 5.5. Ignatius causam suam mittit Romam. Dire af- fligitur a Photio. Damnatur Romae Photius. Is vero fictis a Rom. Pontifice ad se literis quaerit opprimere sui excommunicationem. Fin­git cecumenicum Concilium, in quo conde­mnatus sit Nicolaus Papa. A Basilio Imp. ejicitur ex Episcopatu, et Ignatius reponitur. Nec tamen huic etiam Concilio, licet hoc voluisset esse oecumenicum , fidebat Photius sed continuavit, et institit extorquere scriptum ab Ignatio, quo testaretur sponte sua se se abdica­visse Episcopatu, ipsumque illud de se fateretur, quod in concilio, de quo paulo ante dictum est, obtentum fuit ejus ex Episcopatu depositioni. A Photii satellitibus Ignatius ducitur ad sepulcrum Copronymi, atque ab his sic servatur per duas septimanas, ut jam cogeretur stare, jam super pavimento marmore strato jacere sola interula le­ctus tempestate frigida, nec tantum cruciatus in­edia, sed ne somnum quidem permissus capere. Cum neque sic expugnari potuisset, supra ipsam tumbam Copronymi collocarunt marmoream ve­llit insidentem equo, appenso ad utrumque pe­dem magni ponderis lapide. Transacta sic nocte, qua insuper tota insultatum a militibus" est, ii- dem Ignatium dejiciunt tali impetu, ut pavimen­tum sangvine ejus respersum sit: tumque unus sa­tellitum arrepta ejus dextera langvore, solutis membris omnibus, in charta crucem formavit, hancque ad Photium detulit: qui cum superscri­psisset : Ego Ignatius indignus Patriarcha Con­st antinop olit anus confiteor me ingressum sine de­creto electionis , et his annis me tyrannice gessis­se ,

Next

/
Thumbnails
Contents