Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
retur, et ab itinere a Photianis retraheretur. Nicetas in Vita S. Ignatii. Perducunt nihilominus Ignatium ad Concilium, atque eo praetextu, quasi non legitime, atque ope tantum secularis potestatis obtinuisset Episcopatum, sententia depositionis in eum fertur, postquam Pontificalibus vestibus, sed laceris, atque sordidis eum prius induissent: quas vero simul atque lecta est sententia ei detraxerunt, clamantibus omnibus, qui adversus eum steterant, etiam legatis Pontificis, mví^ioe, Indignus. In alia adhuc sessione tractatum est de Cultu Imaginum solummodo in speciem, cum minime opus esset: dum vix aliqui super- essent IcOnoclastae, qui mutire contra Imagines auderent. Insuper Canones septem, et decem constituti sunt: inter hos, ne quis se a communione Patriarchae, atque sui Episcopi separaret, videlicet in favorem Pholii; etiam ne quis ex laico subito fieret Episcopus: nam de aliis deinceps Photio cura nulla fuit; itemque plura de monasteriis, et monachorum disciplina. Acta haec synodus est a. 861. Oecumenieam hanc Pho- tius appellat. Idem nomen etiam a Theodoro Bal- samone in Commentario in Canones, tributum est. At vero Nicolaus I. Papa, apellavit latrocinalem synodum, et conventum satanae, in qua acta sint omnia per vim, et metum, eaque ratione , qua in silva grassari solent latrones. Nicetas in Vita S. Ignat. Theognostus in lib. de Causa Ignatii. Anastasius in Nicol. I. Labb. Tom. VIII. Concilior. A Sec. IX. usque ad Sec. XII. 25