Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c

Inst. Hist. Eccl. Pars III 34 candam venissent, ergo dicebat Ignatius, Ejicite prius adulterum : Photium designans, qui vivo Episcopo invasisset Ecclesiam. Si vero hoc non potestis perficere, ergo nolite esse judices. Le­gati manu ad Imperatorem porrecta, dixerunt: Tult ut simus judices. Hortabantur Ignatium ii, qui Imperatori adstabant, ut sua sponte cederet Episcopatu. Perstitit vero immobilis. Metropoli­tae etiam pro Ignatio erant. Plus nihil actum nunc est. Post plures dies denuo convenitur ad Conci­lium. Ab legatis, quod et in priore sessione fa­ctum est, Ignatius etiam vocatur ad concilium. Renuit ire, eo quod judicium non fieret juxta re­gulas Ecclesiasticas. Invasorem enim Sedis non dum esse ejectum , sed cum quo epulentur lega­ti, et a quo acceperint munera. Itaque se hos non agnoscere judices. Ad Papam, inquit, me ducite cujus judicium subibo lubens. Theognostus in libello de Causa Ignatii Concil. torn. 8. pag. 1265. Protulit pro se Ignatius illud, quod in si­mili casu ab Innocentio I. Papa statutum fuit de S. Chrysostomo, hunc non debere se sistere Epi­scoporum judicio, nisi ante repositus fuisset ad suam dignitatem: ex Sardicensi quoque Concilio (verius Nicaenum esse, est jam demonstratum dum de his Conciliis ageretur) probavit non esse fas Episcopum deponere, aliumque in ejus locum or­dinare si ille causam paratus esset dicere, et an­tequam sententiam tulisset Romanus Pontifex: petiitque ut suae literae mitterentur ad eumdem Romanum Pontificem. Has subscripserunt decem Metropolitae, quindecim Episcopi, et permulti Presbyteri, atque monachi, quas Theognostus monachus Romam tulit mutata veste, ne agnosce­re-

Next

/
Thumbnails
Contents