Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
22 Institut, Hist. Eccl. Pat's III etiam ab universa civitate habitum. Eliam Imperator per eosdem Episcopos, et suum insuper Pro- tospatliarium nomine Arsam dona , et literas ad Apostolicam Sedem misit eadem de causa: sed quoniam mendacia mentientium cohaerere non solent, ita scripsit, ut sua epistola falsum id esse ostenderet, quod scriptum fuit a Pliotio. Namque Photio patrocinabatur accusando Ignatium; cui tamen Pholius diceret, non tantum a se, rerum etiam ab Imperatoribus, universaque civitate omnem honorem, cultum, et obsequium exhiberi , velut sponte honore cedenti, non qui culpa aliqua sua meruerit gradu suo moveri. Nicolaus Papa duos Episcopos Rodoaldum Portuensem, et Zachariam Anagniensem legatos Constantinopolim misit, hisque praecepit, ut id, quod aliquam quaestionem de imaginibus sacris haberet, synodice, hoc est, secundum ea, quae jam in .Synodo de his decisa essent, definirent; in Ignatii vero Patriarchae, et Photii causam inquirerent, sibique quod re perissent renunciarent. In epistola ad Imperatorem Pontifex reprobavit Synodi, quae Ignatium inconsulta Apostolica Sede ex Episcopatu deposuerit, factum, idque injustum et reprehensione dignum vocat, ipsius quoque Photii electionem utpote laici, arguit contra Ecclesiasticos Canones factam esse. Ipsi Photio rescripsit , se ejus consecrationi consentire nullo modo posse, donec certior factus per suos legatos esset, quomodo res acta sit, et quo studio circa Catholicae fidei defensionem se gereret. Legati Romani Pontificis ubi Constantinopolim advenerunt, sic servati sunt per menses tres, et amplius, ut nulla iis relicta facultas sit quoquam eundi , aut cum ullo colloquendi nisi cum suis, non