Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c

ligatusque conjicitur in angustum ergastulum. His injuriis tam atrocibus Ignalio illatis, Episco- pi permoti complures Constantinopolim conve­nerunt, et in Photium, omnesque ei adhaeren­tes anathema constituerunt. Etiam vero Photius synodum instituit Episcoporum, nec tantum anathema in Episcopos sibi adversantes, omnes­que alios sibi adhaerere nolentes conjecit, sed verberationibus, carceribus, exilio in hos gras­sabatur , nullo etiam honore servato ipsis Episco­pis , utpote qui perinde ut viles laici, publice flagellarentur , et ad carceres raptarentur impa­ctis etiam sibi calcibus. Blasio etiam Chartophy- lacis munere fungenti in aula Imperatoria, 1 in­gva est excisa ideo, quod pro Ignalio locutus sit. Cum autem Photius ista agendi ratione tam indi­gna, et crudeli eo magis plurimorum animos a se avertisset, et exasperasset , statuit ipsius Roma­ni Pontificis auctoritate se stabilire in Patriarcha- tu, sperans se se circumventurum illum suis ar­tibus. Iniit itaque consilium, sunt verba Nicetae in Vita S. Ignatii, legatos mittendi ad antiquam Romam , et a Nicolao Papa legatos petere, occa­sione videlicet, ut Ecclesiam corrigeret, nec non ut illos, qui hceresim lconomachorum tuerentur, a Christiano nomine omnino rescinderet. Revera autem id curabat, ut Romanorum manu , et au­ctoritate ßrmiorem redderet Ignatii depositio­nem. - - - Per hos (legatos, erant autem hi qua- tuor Episcopi) etiam falsa scribere ad Summum Pontificem non veretur. Scribit enim Ignatium propter senium, et infirmitatem, et corporis im­becillitatem Ecclesia?, renunciasse praefecturam, et ab illa secessisse, et in quamdam insulam pro ■ fiectum i7i monasterio Jiiatiere , cum omni honoref et cultu, et obsequio tum ab Imperatoribus , tum etiam A Sec. IX. usque ad See. XII. 21 \

Next

/
Thumbnails
Contents