Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c

20 Institut. Hist. Dccl. Pars III. politanum Episcopatum. Tentatus aliquoties Igna­tius ad hoc induci non potuit. Imperator igitur instigatus a Barda per seipsum et abrogat digni­tatem Episcopalem Ignatio, et Photium designat, qui in ejus locum Patriarcha fiat. Fuit hic a se­cretis Imperatori, literisque excultissimus, sed iis moribus, qui se deinde ostendent, et nonnisi laicus. A Gregorio Syracusano intra sex dies, quarum prima factus monachus , et sexta die Na­tali Domini a. 859. Episcopus ordinatus est. Pau­cis exceptis reliqui cesserunt Episcopi petita ta­men aPhotio, et data per chirographum sponsio­ne, se Ignatio paternum honorem exhibiturum, omniaque ex ejus voluntate gesturum, nec quid­quam molestia? illaturum. Nondum vero menses duo intercesserant, et jam Photius jurisjurandi, quod dederat, spre­ta religione primum in amicos, et familiares Igna- tii saevire coepit, carceribus, et flagris eos dire excrucians eum in finem, ut Ignatium cogerent ad testimonium scripto tenus dandum de sua Epi­scopatus voluntaria cessione: cum autem ista di­ritate nihil profecisset, ad blandimenta se conver­tit , iisdemque dona, et honores erat pollicitus, si perfecissent, quod per eos obtinere studebat. Photio hortante mittit deinde Imperator, qui torquerent Ignatii servos, et per gravissima tor­menta impellerent ad confessionem faciendam, Ignatium esse insidiatum Imperio. Videbat Pho­tius, non futurum firmum suum Episcopatum, nisi aliquod fulcimen qualecumque sibi compa- rasset. Etsi vero nec per tormenta quidem insti­tuta quaestione quidpiam adversus Ignatium falsae confessionis exprimi potuisset; tamen is pedibus distentis duobus vectibus ferreis more latronum, liga-_

Next

/
Thumbnails
Contents