Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c

rebat in Ignatium. Furoris causa ea fuit. Erat Bar­das Tlieodorae Imperatricis frater , et a Michaele III. Imp. cujus superiore §. facta mentio est, Cae­saris dignitate exornatus, liotnoque summae po- tentife in aula Imperatoris. Hunc, quod repudia­ta uxore cum nuru sua, ad omnium notitiam, inceste vivebat, saepius monitum, et tamen ad su­mendam Eucharistiam accedentem, Ignatius a sa­cra mensa prohibuit. Eumdem hunc igitur Gre- / gorius nactus est adjutorem potentissimum con­silii, quod in Ignatium machinatus est. Facilli­mum etiam fuit Michaelem Imp. juvenem corru­ptissimis moribus, nec ullius reverentiae erga Re­ligionem , cujus sanctissimas caerimonias ipsius cinaedi, ipsoque jubente mimice in seena reprae­sentarent, trahere in partem, in quam Bardas voluit, eoque magis quod et iste irasceretur [gna- tio propterea, quod Theodorae Augustae ejus ma­tri , quam ex palatio expulerat, quia illum suis monitionibus ruentem in dissolutissimam vitam retinere, et fraenare conabatur, ad monasterium­que compulerat, capillum scindere , utpote invi­tae , renuisset. Accessit et illa calumnia. Gebus quidam turbatae mentis filium se Theodorae Au­gustae ex alio viro dicebat: ideoque asservabatur custodiis. Hunc Gebum ab Ignatio esse seductum Bardas affirmabat. Hoc crimine, quod nec probatum fuit , nec probari poterat utpote tantum conficto a Barda, Ignatius relegatur in insulam Terebin­thum , et Episcopi Constantinopolim evocantur ad alium eligendum Patriarcham. Renuerunt hoc fa­cere, nisi prius causa demonstrata sibi esset, ob quam Ignatius meruerit privari Episcopatu. Egit igitur Bardas cum his, ut Ignatium inducerent ad sponte cedendum Episcopatu, cuique eorum, seorsimque ab ceteris, promittendo Constantino­a * poli­A Sec. IX. usque ad Sec. XII. lg

Next

/
Thumbnails
Contents