Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
Institut. Hist. Eccl. Pars III. 1Ö lliodio Patriarcha Constantinopolitano, huic in dignitate successit a. 84y. Dum consecrandus esset, noluit suae consecrationi adesse Gregorium Syracusanum Episcopum, cujus mala fama esset, atque judicio illum terruit, quod ficturus de eo sit. Syracusae cum aliqua parte Siciliae suberant adhuc Orientis Imperatori, reliqua insula occupata a Saracenis. Leo Isauricus ad vexandum Romanum Pontificem , quod se ejus impiissimis ausis opposuisset adversus sacras imagines , subtraxerat omnia, quae in Occidente tenebant adhuc tum Orientis Imperatores, ab eodem R omario Pontifice, hujusqne jurisdictione, hancque a Patriarcha Constantinopolitano exerceri voluerunt. Supra Part. II. (i. 3i. Hinc est , quod Ignatius quoque sibi sumpserit auctoritatem supra Gregorium Syracusanum, ita tamen, ut suam etiam subjectionem servaret erga Romanum Pontificem. Namque de Gregorio hoc, postquam de eo ab Ignatio factum fuisset judicium, sic scriptum est a Nicolao I. Papa , qui Benedicto III. a. 855. in Pontificatu successit, ut superiore $pho dictum est Epist. g. ad Michael. Imp. Qui olim, sicut ipsi scitis a fratre et comministro nostro Ignatio, et a Synoclo , quce sub eo erat, depositus est: et iit ylpost,otica Sedes in ejus damnatione consentiret, ab ipso consacerdote nostro postulatum est: sed decessores mei beatoe memoriae Leo, ac Benedictus , Sedis Apostolicce moderamina servantes , noluerunt sic unam partem audire, i ut alii parti nihil penitus reservarent. Quamobrem interim depositio ipsius, a Sede slpostolica non suscepta, remansit infirma. Gregorius autem vin- dictae facibus accensus Ignatium, laceratum omnibus contumeliis , quaesivit ex Episcopatu deturbare: perfecitqUe auxilio Bardae, qui et ipse fure-