Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
A Sec. IX. usque ad Sec. XII i3 se loquendo decretum divinum de salute Electorum aeterna vocatur praedestinatio, Dei decretum de reproborum aeterna damnatione, reprobatio. Haec de Gotteschalco , quantum attinet ad ejus sententiam de praedestinatione divina: siquidem ejus contentiosum ingenium laudari non possit, et ille disputandi pruritus, unde tantae in Germania , et Gallia per eum excitatae sunt dissensiones : sed et reverentia illius desiderabatur erga eos, qui ei adversabantur, et moderatio : utpote qui ipsos etiam Episcopos, quod ejus improbassent sententiam, quorum plerique id inde fecerant, quod rumori crediderant, et pro veris ea habuerint , quae ab Rabano, et Hincmaro erant colla- ta in Gotteschalcum, haereticos vocare, eorumque communionem refugere ausus sit. Í- 3. Successio Romanorum Rontificum. De Joanna Papissa. Eugenio II. Valentinus successit in Pontificatu a. 827. huic jam quadragesimo die ab inito Pontificatu mortuo, successit Gregorius IV. huic autem Sergius II. a. 844. De hoc scriptum est a Platina, fuisse aliquos, qui dixerint huic fuisse nomen Os porci, sed quod mutaverit, cum factus esset Pontifex. Sed Joannes XII. qui a. g55. factus est Pontifex, primus fuit, qui nomen mutaverit, vocatus antea Octavianus, quemadmodum docet Pagivis ex Ditmaro ad eumdem annum q55. Post Sergium II. a. 877. Leo IV. creatus est Romanus Pontifex. Hic eam urbis Romae partem trans Tiberim in qua Vaticanus Inons, Basilica S.