Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
Petri, et palatium Romani Pontificis prope eam basilicam est, moenibus cinxit contra incursiones barbarorum, quas jam Roma saepius experta est: quae deinde Urbis pars civitas Leonina ab ejusdem Pontificis nomine appellata est. Die 27. Junii a. 832. instituta solenni supplicatione ab eodem Leone Papa facta moenium horum dedicatio est. Anastasius. Leoni IV. vita functo Benedictus III. a. 855. in Pontificatu successit. Marianus Scotus, Martinus Polonus, Sige- bertus Gemblacensis in suis Chronicis, et Vincen- tius Bellovacensis in Speculo Histor. post Leonem IV. habent Joannam feminam, quasi quas per annos duos, menses quinque, et dies quatuor sederit in Cathedra Romani Pontificis. Femina haec ferebatur Moguntise nata, et a quodam suo amatore Athenas in virili vestitu abducta. Ubi cum facilitate ingenii multum in literis profecisset, et ex Graecia Romam venisset, eodem virili vestitu sexum suum occultans , suscepta ad Clerum , atque etiam postea evecta ad Romani Pontificis dignitatem sit: cujus vero sexus detectus sit, cum uterum ab eodem amatore suo gerens, in publica supplicatione inter Ecclesiam S. Clementis , et Coliseum (amphitheatrum hoc antiquitus fuit a Tito Imp. aedificatum) prolem enixa esset. In hujus rei memoriam esse statuam in illo loco positam, nonnisi a Sixto V. sublatam: sed et sedem perforatam deinceps adhibitam in Romanorum Pontificum inauguratione, dictam stercorariam, ad eorum sexum explorandum. R.es haec aliquamdiu credita sic est, ut in Ecclesia Cathedrali Senensi inter alias Romanorum Pontificum statuas, istius quoque Joannae statua steterit: quae deinde sub Clemente VIII. transformata in Zachariae Papae effi-‘ « 14 Instit. Hist. Ecel. Pars III.