Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
12 Pistit. Hist. Eccles. Pars. IIP si Remigius, qui Amoloni successit proxime in Episcopatu, pro veris ea habuisset, ob quae Got- teschalcus ab Amolone fuit in crimen vocatus, dixissetne ea , quas Gotteschalcus de divina praedestinatione affirmavit, esse juxta regulam Catholicae fidei vera, et a veridicis Patribus manifestissime confirmata, nec ab ullo, qui Catholicus haberi ATellet, respuenda, atque ideo se dolere, dum Gotteschalcus damnatus esset, non hunc, sed Ecclesiasticam veritatem damnatam esse? Hoc Remigii de Gotteschalco judicium jam etiam supra allatum est Sunt verba Gotteschalci ex ejus altera fidei confessione, quam Hincmaro obtulerat; Quia quos praescisti , verba diriguntur ad Deum , \ per ipsorum propriam miseriam in damnabilibus perseveraturos esse peccatis, illos profecto, tam- (quam justissimus Judex, praedestinasti ad interitum. Aliterne locutus est etiam S. Fulgentius Jib. l. ad Monimum c. 2D. Iniquos, quos praescivit Deus hanc vitam in peccato terminaturos, pt cedestifiavit supplicio interminabili puniendos. Sed quia Praedestinatio quoad electos est praescientia, et praeparatio beneficiorum Dei juxta S. Augustini lib. de Perseverant, dono c. l4. definitionem, quibus certissime liberantur, quicumque liberantur, Gotteschalco asserente praedestinationem divinam impiorum ad aeterna supplicia, hoc in ejus verbis ab ejus inconsideratis judicibus, ne dicam , ab occupatis etiam affectibus est tractum in deteriorem partem: quasi sensisset, etiam peccata, ob quae impii damnantur, Deum in iis praeparasse, unde ruerent in aeternum exitium. Nam potestne aliquid esse in Deo, quod non sit ab aeterno statutum ab eo, et definitum? Igitur de iis, qui damnantur, jam ab aeterno etiam exstitit in mente divina decretum aeternae damnationis. Presse-